- MUTA Astra
- MUTA Astraapud Manilium, l. 1.—— Nec septem ad stellas, nec muta sub Astra:dicuntur, quae a nobis numquam videntur, ut ea quae sunt in poloAntarctico. Signisrcationes nempe ac divinat iones ex astrorum motu, obitu atque exortu, Astrologis at que Astronomis peti satis notum est: quae itaque nec oriuntur nobis nec occidunt, nec unquam conspiciuntur, muta plane cen sentur, ut ex quibus nihil significationis aut divinationis possit elici. Sic muta exta vocabant Aruspices, ex quibus nihil div inationis animadvertebant etc. Salmas. ad Solin. p. 660.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.